Prophetia Jeremiae*

Caput 51: Versus 33

Filia Babylonis,etc. Fuit plebs Babylonis, quando per potentiam regni et divitiarum abundantiam triturabat et conterebat gentes: sed tempus messionis ejus venit cum cogitur recipere quod gessit, de qua ex persona Judaicae plebis consequenter dicitur:Comedit me et devoravit me Nabuchodonosor, rex Babylonis.Et desertum faciam mare,etc.RAB.Mystice mare hujus saeculi significat turbulentiam, quod Dominus desertum ponit. Faciet enim cessare luxum ejus, et dissipabuntur iniqui, qui confusioni errorum vitiorumque deserviebant.
(* Traductions européennes)